Numbers 21

Audivit Chananaeus quod venisset Israel in locum exploratorum, ubi quondam offendit populus, inivit praelium, et captivum duxit Israel. Rursumque in eodem loco pugnatur, ex voto victor vincitur, victi superant. In quo intelligitur, ut cum nos Dei auxilio destitutos invaserint hostes et captivaverint, non desperemus: potest enim fieri ut vincamus ubi victi sumus. . AUG., quaest. 40 in Num. Alia littera etc., usque ad idem est quod devoveo, detestor. etc. HIERON., epist. ad Fabiolam. Tricesima quinta mansio, etc., usque ad ore autem confessio ad salutem Rom. 10.. . ISID. in Num., tom. 5. Morsus serpentum exaltato et inspecto aeneo serpente sanabantur, etc., usque ad vivit per Divinitatem quasi aeneus. . etc. Tricesima septima mansio est in Oboth, quae vertitur in magos vel pythones. Quia post imaginem Dei, quae in cordis ratione monstratur, et confessione fidei, quae ore profertur, consurgunt serpentes et maleficae artes; nos autem omni custodia servantes cor nostrum, obturemus aures, ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum. HIERON., ubi supra. In Jeabarim, etc., usque ad hoc autem eorum proprie est qui solis justitiae ortum considerant. etc. RAB. Tricesima nona mansio fuit in Dibongad, etc., usque ad sed propositam nobis solitudinem timeamus. . AUG., quaest. 42. Non dixit in quo libro scriptum sit, etc., usque ad scriberetur in aliquo eorum libro bellum Domini. . etc. ORIG., hom. 12 in Num. Quid est quod magnopere praecipit Dominus, etc., usque ad quia una est substantia et natura Trinitatis. ID., ibid. Possunt et illi putei videri, etc., usque ad et terram removit, quam injecerant Philistaei. Notandum autem quia, dum viveret Abraham, non sunt ausi Philistaei replere puteos aut injicere terram, sed eo mortuo invaluerunt et insidiati sunt puteis ejus, sed reparantur per Isaac. Puer quoque Abrahae ad puteos invenit Rebeccam, quae interpretatur Patientia: haec efficitur uxor Isaac, sed apud puteos Gen. 24, 29.; similiter Jacob cum ad Mesopotamiam venit habens praeceptum patris, ne alienigenam duceret uxorem, apud puteos invenit Rachel; et Moyses Sephoram Exod. 2.. Si ergo intellexisti quae et quales sint sanctorum uxores, si vis patientiam in conjugium sumere, vel sapientiam et alias animi virtutes, et dicere quod de sapientia dictum est: Sap. 8., esto assidue circa puteos istos, et ibi reperies hujusmodi conjugem, quia apud viventis verbi fluenta certum est habitare virtutes. Sunt ergo multi putei intra animam, et alii plurimi in singulis Scripturarum sermonibus et sensibus: est tamen hic eminentior non quicunque homines, sed et horum sublimiores, quos appellavit reges. Ideo in hymnis canitur Deo apud hunc puteum, et scriptum est quoniam hic est puteus super quo locutus est Dominus Moysi: Lex convocat te ad puteum, Christum, scilicet Dei Filium, propria quidem substantia subsistentem, uno tamen cum Patre et Spiritu Deitatis fonte nominatum. Ad hunc ergo puteum, id est ad Christi fidem convocat te lex. Inde ipse dicit: quia Joan. 4.. Vocat autem ut bibamus aquas, et cantemus ei canticum, id est, Rom. 10.. Principes ergo foderunt, reges excuderunt, quod ab excudendo, non excidendo dictum est. Excudi enim dicitur, quod in saxo caeditur vel formatur. Principes ergo tanquam inferiores foderunt, id est quasi in terrae mollitiem altitudinem quamdam demerserunt: hi vero quos reges appellat, quasi fortiores, non solum terrae profundum, sed saxi duritiam penetrant, ut perveniant ad profundiores aquas, et ipsas abyssi venas perscrutentur, scientes judicia Dei esse abyssum multam. Hi sunt apostoli, quorum aliquis dicit: I Cor. 2.. Qui ergo per Spiritum sanctum possunt alta scrutari et penetrare profunda mysteria putei, reges esse dicuntur, qui puteum in petra excuderunt, quia dura et difficilia scientiae penetrarunt secreta. Foderunt ergo putenm istum principes, et excuderunt reges gentium, id est, Apostoli, qui gentes congregaverunt ad obediendum fidei, et omnibus patefecerunt scientiam Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Impleverunt enim mandatum Dei, Matth. 28.. Et per hoc excuderunt, id est, patefecerunt scientiam putei. Haec quoque quae in manibus habemus, nobis puteus est, et omnis Scriptura legis et prophetarum: evangelica quoque et apostolica simul unus puteus est, quem non possunt fodere vel excudere, nisi reges et principes, qui scilicet possunt auferre terram et amovere superficiem litterae, et de inferiori petra, ubi Christus est, spiritales sensus velut aquam vivam proferre. Reges dicuntur, quia peccati regnum expulerunt, et justitiae regnum in membris suis posuerunt. Decet enim eum docere caeteros, qui prius fecerit quae docet, unde: Matth. 5.; magnum autem in regno esse, est regem esse. ORIG. Initiate illi puteum, id est initium omnium ponite puteum, quia ipse est principium et primogenitus omnis creaturae Apoc. 3.. Vel sic, ut verba dirigantur ex persona Moysi ad populum: Date initium cordi vestro, ut incipiat intelligere quid sit puteus, de quo spirituales aquae hauriendae sunt, et reficiendus est populus credentium. Initiate ergo ei, id est Israeli, hunc puteum, ut sensum mysticum si quis ex corde videt, Deum de profundis possit haurire. Ad hunc puteum Moyses, id est lex congregat, ad quem videtur aliquis pervenire, sed nisi per Moysen congregetur non est Deo acceptus. Marcion videtur sibi venisse, et Basilides, et Valentinus: sed quia non venerunt per Moysen, nec acceperunt legem et prophetas, non possunt laudare Deum de fontibus Israel. Non veniunt ergo ad puteum tales, Gen. 14. et excuderunt reges. Est autem vallis salsa in qua sunt putei bituminis: omnis autem haeresis et omne peccatum in valle est, et in valle salsa. Peccatum enim non ascendit sursum, sed semper ad ima et inferiora descendit. Est ergo in valle positus, salsus et amarus omnis haereticus sensus, et omnis peccati actus. Quid enim dulce, quid suave potest habere peccatum? Si autem veneris ad haereticam sententiam et amaritudinem peccati, venisti ad puteos bituminis, quod est esca et nutrimentum ignis Si gustaveris aquam de his puteis, si haereticum sensum et peccati amaritudinem receperis, fomenta ignis et gehennae incendia in te praeparabis. Talibus dicitur: etc. Isa. L. Possunt iidem vocari principes et reges. Vel principes prophetas intelligamus: ipsi enim sensum et prophetiam de Christo defossam in profunditate litterae collocaverunt, ideo de illis dicitur: Et alibi: Psal. 30.. Reges sunt apostoli qui perscrutantur alta Dei et Ecclesias regunt, unde et Christus dicitur Rex regum. ORIG. inquit, etc., usque ad et verbi Dei arcana perscrutantes. ORIG. Profecti a puteo, etc., usque ad ut affectus noster et fides probetur. Qui de hoc puteo bibit, ad hoc proficit ut habeat munera quae Deo offerat, de quibus in lege dicitur: Levit. 2.. Ex his ergo quae Deus dedit, offertur Deo; dedit autem agnitionem sui, et homo offert ei fidem suam et affectum. Cum obtulerimus quae ex nobis sunt, consequimur quae ex Deo sunt. Cum enim nostram fidem et affectum obtulerimus, tunc ipse largitur diversa dona Spiritus sancti, de quo dicitur: Rom. 11.. . Bamoth adventus mortis, qua scilicet commorimur, ut convivamus ei, et mortificamus membra nostra super terram. Rom. 6.. Qui enim ordinem salutaris viae tenet, debet per haec singulariter agere et post multa ad hunc locum venire. ORIG. inquit, etc., usque ad imo profectibus iter animae paratur ad coelum. ID. Mittit Israel legatos ad regem Amorrhaeorum, etc., usque ad congregat sibi lacus confractos vel contritos. Sehon, qui interpretatur arbor infructuosa, vel elatus, hic est rex Amorrhaeorum, qui interpretantur in amaritudinem adducentes vel loquentes. Hic est diabolus elatus et infructuosus, de quo dicitur: Joan. 14.. Et alibi: Joan. 12., non quia creavit mundum, sed quia in mundo peccatores sunt, et ipse peccati princeps est, secundum quod dicitur: Joan. 5., id est, ipse mundi princeps est. Quae dicit: Joan. 14.. De quo dicitur: Psal. 71.. Hac incedendum est, et nusquam declinandum, nec in agrum nec in vineam, id est nec ad opera, nec ad sensus diabolicos, si volumus pacifice transire per mundum. Sed hoc magis incitat principem mundi quod dicimus nos nolle manere cum eo, vel morari, vel aliquid ejus contingere: inde irascitur et movet persecutiones et pericula, et cruciatus intentat. Inde dicit: etc. principibus scilicet et judicibus mundi et omnibus nequitiae ministris, qui semper impugnant populum Dei. In Jasa, Hebraice quod interpretatur Mandati impletio. Si enim veniamus ad impletionem mandatorum, superamus superbum et elatum: mandatum enim complere, est diabolum et exercitum ejus superare. Nihil enim nobis poterit nocere, si veniamus in id est si praecepta Domini nostri Jesu Christi servemus. Heb. 4.. De quo dicit Apostolus: Eph. 5.. In hujus ore cadit Sehon, id est diabolus. Omnis terrena regio terra Sehon dicitur; sed Christus et Ecclesia ejus in omni terra Sehon dominatur. RAB. Jeboc civitas finisque regni Sehon, etc., usque ad vocatum est nomen ejus Israel. AUG., quaest. 44 in Num. Hic possedit Israel civitates Amorrhaeorum, etc., usque ad sed declinaverunt ab eis. ORIG., hom. 13 in Num. Qui in Christo Israel est, etc., usque ad et vult ut accendatur. ISID. In tricesima nona mansione, etc., usque ad et intellecta fortiter superatur. Sehon, id est loquentis: qui enim sub diabolo agunt, tantum loqui norunt, sed inania loquuntur, ut pote astrologi aliqui et philosophi; fidelium autem regnum, quod a Deo est, non in sermone, sed in virtute Dei I Cor. 4.. RAB. Moab qui interpretatur, etc., usque ad corruunt et consumuntur. ORIG., ubi supra. Alia littera, etc., usque ad non Amorrhaeorum, sed filiorum Israel. . RAB. Chamos interpretatur, etc., usque ad contra quas dicitur: Psal. 73.. . id est fortitudinem eorum. Fortissima scilicet haereticorum dogmata dialectica arte constructa. Ab errore convertendo et praecepta Domini docendo, ut de eorum. correctione et profectu coelestem sibi patriam acquirerent. ORIG. Ad Og regem Basan, etc., usque ad in nullo enim potest honestum esse quod turpe est. . .
Copyright information for VulgGlossa